Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 8

Propter improbitatem tamen ejus,etc. Multae sunt insidiae, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suae virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.
(* Traductions européennes)